Cartas

Queridos jóvenes:

Tengo el agrado de anunciarles que en el mes de octubre del 2018 se celebrará el Sínodo de los Obispos sobre el tema «Los jóvenes, la fe y el discernimiento vocacional». He querido que ustedes ocupen el centro de la atención porque los llevo en el corazón. Precisamente hoy se presenta el Documento Preparatorio, que les ofrezco como una “guía” para este camino.

Leer más...

enerabili Fratri Nostro
FRANCISCO S.R.E. Cardinali MONTERISI
Archipresbytero emerito Pontificiae Basilicae Sancti Pauli de UrbeQui de vivis et electis lapidibus aeternum habitaculum suae praeparat maiestati, Ecclesiam ipsam sponsam suam vocare etiam dignatus es, ut populus nomini Christi inserviens et in caelestis aedificationem Ierusalem semper accrescens ad caelestia promissa per Christi imitationem perveniat. In domo enim visibili, quam Deus Nobis cotidie exstruere concedit, mysterium Eius nobiscum communionis mire figuratur ac perficitur, in quo Ecclesia per orbem diffusa in dominici compagem corporis augetur in pacis visione complendam: in unaquaque portione populi Dei veri Templi adumbratur mysterium et caelestis Ierusalem praenotatur imago et eadem ratione, qua Corpus Unigeniti Templum efficitur Deo sacratum, ubi inhabitaret plenitudo divinitatis, Ecclesia omnis sancta constituitur civitas super fundamentum Apostolorum aedificata, summo angulari lapide ipso Christo Iesu.

Leer más...

Venerabili Fratri Nostro

Ferdinando S.R.E. Cardinali Filoni

Congregationis pro Gentium Evangelizatione Praefecto

Ad orandum utique et ad fidei mysteria celebranda convenitur in templum Domini. Merito igitur sacra aedes extollitur, quae quidem caelestia dona praestatura suum in gremium recipit fideles ingredientes, de quibus manifeste dicit Apostolus: "Vos estis templum Dei vivi" (1 Cor 13,16).

Leer más...

Venerabili Fratri Nostro

Leonardo S.R.E. Cardinali Sandri

Praefecto Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus

Sacratissimas inter memorias quae, pietatis causa, iam diu invisuntur ab iis qui primaeva Bibliorum loca petunt, praeclarus eminet Mons Nebo a quo Dominus ostendit Moysi “omnem terram Galaad usque Dan et universum Nephthali terramque Ephraim et Manasse et omnem terram Iudae usque ad mare occidentale et Nageb et latitudinem campi Iericho civitatis palmarum usque Segor” (Dt 34, 1-3). Hoc brevi conspectu terrae “lacte et melle” fluentis usus, inclitus ille propheta mortuus est ibi, “in terra Moab, iubente Domino” (Nm 13, 27; Dt 34, 5).

Leer más...

Venerabili Fratri Nostro

Vincentio S.R.E. Cardinali Puljić,

Archiepiscopo Metropolitae Vrhbosnensi vel Seraiensi

Quos ad amori Christi caritate in pauperrimos eximia vocans respondendum, iisdem concedit Deus, qui mysteria regni parvulis revelavit (cfr Mt 11,25), in afflictis fratribus Christo ministrare et, suscepto obsequio humanae humilitatis, sollicitudine salutis flagrare ac sanctificationis animarum comburi. Hac aeterni Patris misericordia suffulti ac reconciliati in corpore carnis eius per mortem, permanentes in fide fundati atque immobiles a spe Evangelii, dum spiritualem pauperum intimam communicantes destitutionem ambulamus in tenebris, dominicae caritatis luce tamen collustramur, in passionibus mundi adimplentes ea, quae desunt passionum Christi in carne nostra, ut nosmetipsos exhibeamus perfectos in Christo (cfr Col 1,21-29). Quae omnia in sanctis praesertim vidimus consummata, per quos, imitatores eiusdem Salvatoris in mundo et iam in Christo viventes, ad mysteria salutis implenda conversationes invenimus ipsorumque insigni incitamur exemplo.

Leer más...

Caro Fratello,

in occasione della riforma della Curia Romana, mi è sembrato opportuno che anche le Istituzioni poste al servizio della Santa Sede con l’attività di ricerca e di formazione sui temi relativi al Matrimonio, alla Famiglia e alla Vita, procedano ad un rinnovamento e ad un ulteriore sviluppo per iscrivere la loro azione sempre più chiaramente nell’orizzonte della misericordia.

Leer más...

Venerabili Fratri Nostro

Laurentio S.R.E. Cardinali Monsengwo Pasinya,

Archiepiscopo Metropolitae Kinshasano

“Recogitamus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terrae; iustitia plena est dextera tua” (Ps 48,10-11). Hanc sententiam dum cum tota Ecclesia Iubilaeum Misericordiae celebramus placet Nobis recolere et meditari. Valde enim cupimus novam in communitatibus nostris cogitationem de bonitate omnipotentis Dei concitari. Nunc autem animum Nostrum ad singularis ponderis eventum convertimus, tempus precis, meditationis atque spiritualis renovationis, videlicet ad III Congressum pro Africa et Madagascaria de Divina Misericordia, qui a die IX ad diem XV proximi mensis Septembris Kigaliae celebrabitur. Eius participes argumentum cui titulus “Divina Misericordia: fons spei pro nova in Africa evangelizatione” considerantes, Nostra Nostrorumque Decessorum doctrina inspirantur, de urgenti necessitate novae in toto orbe evangelizationis disserentes atque maximi ponderis quaestiones spirituales et sociales nostrae aetatis attente interpretantes.

Leer más...

S.E.R. Mons. José María Arancedo

Presidente de la Conferencia Episcopal Argentina

Querido hermano:

Dentro de pocos días celebramos la fiesta de San Cayetano. Por medio tuyo quiero hacer llegar mi saludo y bendición a tantos hombres y mujeres que se congregarán en los diversos templos del país dedicados al Santo para pedir pan y trabajo o para agradecer el hecho de que no les falte.

Leer más...

S.E.R. Monseñor José María Arancedo

Presidente de la Conferencia Episcopal Argentina Buenos Aires

Querido hermano:

En vísperas de la celebración del bicentenario de la Independencia quiero hacer llegar un cordial saludo, a vos, a los hermanos Obispos, a las Autoridades nacionales y a todo el Pueblo argentino. Deseo que esta celebración nos haga más fuertes en el camino emprendido por nuestros mayores hace ya doscientos años. Con tales augurios expreso a todos los argentinos mi cercanía y la seguridad de mi oración.

Leer más...

Venerabili Fratri Nostro

CHRISTOPHORO S.R.E. Cardinali SCHÖNBORN

Archiepiscopo Metropolitae Vindobonensi, O.P.

Metropolitana Ecclesia Minscensis Latinorum-Mohiloviensis Latinorum, quam Praedecessor Noster sanctus Ioannes Paulus II, illius regionis fidelium pastoralibus prospiciens necessitatibus, anno MCMXCI condidit, grato animo quintam et vicesimam celebrat institutionis memoriam. Dilecti istius ecclesialis communitatis fideles, Venerabili Fratre Thaddaeo Kondrusiewicz, diligenti sacrorum Antistite moderante, hunc eventum recolentes, spiritale iter, occasione etiam Iubilaei Misericordiae data, assidue prosequuntur Domini vocem studiose auscultantes. Multa revera adimplentur incepta, quae non solum hac in Metropolitana Ecclesia, sed etiam tota in Natione efficiuntur ut omnes Domini largitatem clare laudent atque incitamentum ad renovatam vitam experiantur sub Christi lumine assidue sequendam.

Leer más...

A Su Santidad Tawadros II

Papa de Alejandría y Patriarca de la Sede de san Marcos

Recordando con gusto el tercer aniversario de nuestro encuentro fraterno en Roma el 10 de mayo de 2013, le envío, Santidad, mis más cordiales y buenos deseos de paz y salud, y expreso mi gozo por los vínculos espirituales cada vez más profundos que unen la Sede de Pedro y la Sede de Marcos.

Con gratitud al Señor Nuestro Dios recuerdo los pasos que hemos realizado juntos en el camino de la reconciliación y de la amistad. Después de siglos de silencio, malentendidos y hasta hostilidad, católicos y coptos se están reuniendo cada vez más frecuentemente, dialogando y cooperando en la proclamación del Evangelio y en el servicio a la humanidad. En este renovado espíritu de amistad, el Señor nos ayuda a ver el vínculo que nos une desde la misma llamada y misión que hemos recibido del Padre el día de nuestro bautismo. De hecho, es a través del Bautismo que llegamos a ser miembros del único Cuerpo de Cristo que es la Iglesia (cf. 1 Cor 12, 13), el pueblo de Dios, que proclama sus alabanzas (cf. 1 Pe 2, 9). Que el Espíritu Santo, motivo y portador de todos los dones, nos una cada vez más en el vínculo del amor cristiano y nos guíe en nuestro peregrinar común, en la verdad y la caridad, hacia la plena comunión.

Leer más...